PETRUS Aponus Patavinus

PETRUS Aponus Patavinus
PETRUS Aponus Patavinus
cognomine Conciliator, Philosophus et Medicus, inter primos sui saeculi, Astrologus non ignobilis, a Pontificibus et Italiae Principibus maximi habitus. In illo ignorantiae saeculo, velut sidus, emicuit: Obiit A. C. 1316. antequam Inquisitioni subiceretur, quod magiae suspectus imperitis esset. Nihilominus effigies eius exusta, et tres librorum eius, nempe Heptameron: Elucidarium Necromanticum P. de Abano, et Liber experimentorum mirabilium de annulis, secundium 28. mansiones Lunae, prohibiti sunt. Scripserat in super de diebus Cri. ticis, Conciliatorem disserentiarum Philos. etc. et opus Rabbi Abrah. Aben Esrae vertit. Eius statuam iussit Fridericus Urbini Dux inter illustrium virorum imagines et senatus Patavinus. inter Livii, Alberti et Iulii Pauli, cum insigni elogio, collocari. Vide Bernardin. Scardeonium. Hist. Patav. l. 2. c. 9. Thomasin. elog. Ill. Patav. Naudaeum, Apologiae c. 14. Iustum Chron. Med. Vander Linden etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”